Discipli rerum classicarum cognoverint Oxonii singulis annis celebrari fabulam graecam vocibus graecis enuntiatam. Itaque hoc anno Aeschyli Choephori, cui nomen didascali dederunt “Clytemnestra,” in aedibus Theatri Oxoniensis spectari potest.
Fabulam antiquam hisce temporibus agere semper aliquid nodosi affert. Una ex parte iuvat agentes audire graece loquentes, licet sonus musicales emittere non conentur (dico gravem, acutum, etc.). Iuvat etiam numeros carminum choralium sentire magna cum diligentia servatos. Ceterum altera ex parte haec ipsa traditio vitium proprium quasi in interis celat: quoniam in cultu civili nostro vivimus et cogitamus, spectaculum Atheniense saeculi quinti BCE non possumus sicut eius temporis homines spectare. Quod luce clarius nobis patefecit Erika Fischer-Lichte. Quae cum ita sint, equidem mihi placebat hanc fabulam spectare; amicam tamen, quae medica est, fabulae taedebat. (Quis hic est? inquit. Quorsum illud facit? Equando terminum hic cantus choralis inveniet? Quod mihi in animum carminis illius Housman revocavit!) Ambo autem consensimus opus musica fuisse. (Cur quasi monachi cantant? Num sic chorus Aeschyli?)
Laudandi autem sunt qui personas principales egerunt, qui nisi tanta praesentia habuissent, nos spectatores obdormissemus. Quod quin fieret cavere videbantur didascali: namque dum chorus cantat fabula ad medium eunte, Clytemnestra paene nuda intrat et vigilantiam, ut ita dicam, stimulat. Unde in intermissione dixit amica in prima parte optime sibi placuisse introitum mulieris paene nudae! Verum Orestes, Electra, Aegisthus, nec non Clytemnestra magnis viribus versus pronuntiaverunt et argumentum omni modo communicaverunt. Nec non pars visualis huius spectaculi nitida fuit et ornata.
Nescio quid dicendum est.